Post Cambysem unus de septem magis, qui judicabant regnum Persarum, Smerdes nomine, obtinuit regnum Persarum; ducens Panthaei, filiam Cambyse, in uxorem, simulat se non velle sibi regnare, sed conservare regnum Mergi fratri Cambyse, quia puer erat. Hunc tamen Mergum Cambyses prius occiderat in penetralibus templi, solo isto Smerde conscio hujus sacrilegii et parricidii. Cumque post septem menses regni sui moreretur Smerdes, substituit sibi fratrem, juvenem elegantem forma et viribus, dicens hunc esse Mergum Cyri filium, et Cambysis fratrem. Haec autem occultatio regum de facili fieri potuit in Perside, quia ad regem nullus fere intrabat praeter domesticos ejus. Unus autem de septem magis coepit illum habere suspectum, suspicans non esse Mergum. Hic magus inter concubinas regis filiam habebat; qui secretius loquens cum ea, monuit eam, ut de nocte attentius palparet caput regis, et deprehenderet utrum auriculas haberet. Hunc enim fratrem Smerdis, quondam sibi offensum, Cambyses mutilaverat auribus. Cumque puella deprehendisset eum aures non habere, indicavit hoc patri. Qui cum reliquis magis hoc indicasset, conjuraverunt in eum, et occiderunt eum, et non repugnaverunt nisi per annum isti duo fratres. Porro septem magi cum tractarent inter se quis eorum duceret filiam regis, et regnaret pro eo, complacuit eis ut tali vaticinio unus ex eis eligeretur: diluculo venirent super equos soli in atrio palatii ante fores templi, et cujus equus prior hinnitum daret, secundum oraculum deorum rex constitueretur. Erat unus eorum Darius filius Hystaspis, qui secretius loquens cum custode equorum suorum, mandavit ei, ut in loco ad quem in crastino convenire debebant, equo suo de nocte supponeret equam. Quo facto, cum in crastino septem magi ad eumdem locum devenissent, statim ad equae memoriam, equus Darii hinnitum dedit, et sine cunctatione in regem sublimatus est, et regnavit annis triginta novem regni Persarum. Huic familiaris erat Zorobabel. Cum enim interdixisset Cambyses reaedificationem templi, ascendit ad eum Zorobabel, et per hujus Darii interventum tentavit animum regis mutare, sed non potuit, et tunc persuasit Dario secretius, ut voveret votum Deo Israel; quod si eum regem faceret, restauraret ejus templum, et universa vasa Domini, quae adhuc erant penes regem Persarum, remitteret in Jerusalem.